| Chapter 1 |
1 |
in principio creavit Deus caelum et terram |
2 |
terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas |
3 |
dixitque Deus fiat lux et facta est lux |
4 |
et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras |
5 |
appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus |
6 |
dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis |
7 |
et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita |
8 |
vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus |
9 |
dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita |
10 |
et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum |
11 |
et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita |
12 |
et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum |
13 |
factumque est vespere et mane dies tertius |
14 |
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos |
15 |
ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita |
16 |
fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas |
17 |
et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram |
18 |
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum |
19 |
et factum est vespere et mane dies quartus |
20 |
dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli |
21 |
creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum |
22 |
benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram |
23 |
et factum est vespere et mane dies quintus |
24 |
dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita |
25 |
et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum |
26 |
et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra |
27 |
et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos |
28 |
benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram |
29 |
dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam |
30 |
et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita |
31 |
viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus |