| Chapter 14 |
1 |
factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium |
2 |
inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor |
3 |
omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis |
4 |
duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo |
5 |
igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim |
6 |
et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine |
7 |
reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar |
8 |
et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri |
9 |
scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque |
10 |
vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem |
11 |
tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt |
12 |
necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis |
13 |
et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram |
14 |
quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan |
15 |
et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci |
16 |
reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum |
17 |
egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis |
18 |
at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi |
19 |
benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram |
20 |
et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus |
21 |
dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi |
22 |
qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae |
23 |
quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram |
24 |
exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas |