| Chapter 23 |
1 |
vixit autem Sarra centum viginti septem annis |
2 |
et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam |
3 |
cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens |
4 |
advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum |
5 |
responderuntque filii Heth |
6 |
audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum |
7 |
surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth |
8 |
dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor |
9 |
ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri |
10 |
habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens |
11 |
nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum |
12 |
adoravit Abraham coram populo terrae |
13 |
et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo |
14 |
respondit Ephron |
15 |
domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum |
16 |
quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae |
17 |
confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum |
18 |
Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius |
19 |
atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan |
20 |
et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth |