| Chapter 26 |
1 |
orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara |
2 |
apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi |
3 |
et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo |
4 |
et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae |
5 |
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit |
6 |
mansit itaque Isaac in Geraris |
7 |
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem |
8 |
cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua |
9 |
et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam |
10 |
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens |
11 |
qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur |
12 |
seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus |
13 |
et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est |
14 |
habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini |
15 |
omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo |
16 |
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde |
17 |
et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi |
18 |
rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat |
19 |
foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam |
20 |
sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam |
21 |
foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias |
22 |
profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram |
23 |
ascendit autem ex illo loco in Bersabee |
24 |
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham |
25 |
itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum |
26 |
ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum |
27 |
locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis |
28 |
qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus |
29 |
ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini |
30 |
fecit ergo eis convivium et post cibum et potum |
31 |
surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum |
32 |
ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam |
33 |
unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem |
34 |
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci |
35 |
quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae |