| Chapter 41 |
1 |
post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium |
2 |
de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus |
3 |
aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus |
4 |
devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao |
5 |
rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae |
6 |
aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur |
7 |
devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem |
8 |
et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur |
9 |
tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum |
10 |
iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum |
11 |
ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum |
12 |
erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia |
13 |
audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce |
14 |
protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei |
15 |
cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere |
16 |
respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni |
17 |
narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis |
18 |
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant |
19 |
et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim |
20 |
quae devoratis et consumptis prioribus |
21 |
nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus |
22 |
vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae |
23 |
aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula |
24 |
quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat |
25 |
respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni |
26 |
septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt |
27 |
septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis |
28 |
qui hoc ordine conplebuntur |
29 |
ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti |
30 |
quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram |
31 |
et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo |
32 |
quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur |
33 |
nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti |
34 |
qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis |
35 |
qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus |
36 |
et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia |
37 |
placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius |
38 |
locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit |
39 |
dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero |
40 |
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam |
41 |
dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti |
42 |
tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit |
43 |
fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti |
44 |
dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti |
45 |
vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti |
46 |
triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti |
47 |
venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti |
48 |
omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est |
49 |
tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet |
50 |
nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos |
51 |
vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei |
52 |
nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae |
53 |
igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto |
54 |
coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis |
55 |
qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite |
56 |
crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames |
57 |
omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent |