| Chapter 30 |
1 |
facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim |
2 |
habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent |
3 |
vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum |
4 |
et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur |
5 |
ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis |
6 |
ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi |
7 |
et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud |
8 |
et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras |
9 |
non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis |
10 |
et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino |
11 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
12 |
quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti |
13 |
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino |
14 |
qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium |
15 |
dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet |
16 |
susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum |
17 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
18 |
facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua |
19 |
lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes |
20 |
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino |
21 |
ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones |
22 |
locutusque est Dominus ad Mosen |
23 |
dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta |
24 |
cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin |
25 |
faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii |
26 |
et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti |
27 |
mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis |
28 |
et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent |
29 |
sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur |
30 |
Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi |
31 |
filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras |
32 |
caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis |
33 |
homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo |
34 |
dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia |
35 |
faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum |
36 |
cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama |
37 |
talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino |
38 |
homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis |