| Chapter 36 |
1 |
fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus |
2 |
cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus |
3 |
tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat |
4 |
unde artifices venire conpulsi |
5 |
dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est |
6 |
iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis |
7 |
eo quod oblata sufficerent et superabundarent |
8 |
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita |
9 |
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum |
10 |
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit |
11 |
fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter |
12 |
ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur |
13 |
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum |
14 |
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi |
15 |
unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga |
16 |
quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim |
17 |
fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur |
18 |
et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret |
19 |
fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis |
20 |
fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes |
21 |
decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat |
22 |
binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi |
23 |
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum |
24 |
cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur |
25 |
ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas |
26 |
cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas |
27 |
contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas |
28 |
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro |
29 |
quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos |
30 |
ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis |
31 |
fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi |
32 |
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare |
33 |
fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret |
34 |
ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit |
35 |
fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum |
36 |
et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis |
37 |
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii |
38 |
et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas |