| Chapter 39 |
1 |
de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi |
2 |
fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
3 |
opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine |
4 |
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum |
5 |
et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi |
6 |
paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel |
7 |
posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi |
8 |
fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
9 |
quadrangulum duplex mensurae palmi |
10 |
et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus |
11 |
in secundo carbunculus sapphyrus iaspis |
12 |
in tertio ligyrius achates amethistus |
13 |
in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos |
14 |
ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum |
15 |
fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo |
16 |
et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis |
17 |
e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant |
18 |
haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur |
19 |
stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi |
20 |
fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam |
21 |
et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem |
22 |
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta |
23 |
et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum |
24 |
tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi |
25 |
fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius |
26 |
et mitras cum coronulis suis ex bysso |
27 |
feminalia quoque linea byssina |
28 |
cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi |
29 |
fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini |
30 |
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi |
31 |
perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi |
32 |
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases |
33 |
opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus |
34 |
velum arcam vectes propitiatorium |
35 |
mensam cum vasis et propositionis panibus |
36 |
candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo |
37 |
altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus |
38 |
et tentorium in introitu tabernaculi |
39 |
altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis |
40 |
tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri |
41 |
vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius |
42 |
obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus |
43 |
quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis |