| Chapter 2 |
1 |
anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus |
2 |
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino |
3 |
quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
4 |
cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita |
5 |
si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento |
6 |
divides eam minutatim et fundes supra oleum |
7 |
sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur |
8 |
quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis |
9 |
qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino |
10 |
quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini |
11 |
omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini |
12 |
primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis |
13 |
quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal |
14 |
sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino |
15 |
fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est |
16 |
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus |