| Chapter 3 |
1 |
quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino |
2 |
ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris |
3 |
et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est |
4 |
duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis |
5 |
adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino |
6 |
si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt |
7 |
si agnum obtulerit coram Domino |
8 |
ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
9 |
et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam |
10 |
cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis |
11 |
et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini |
12 |
si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino |
13 |
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum |
14 |
tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia |
15 |
duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis |
16 |
adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit |
17 |
iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis |