| Chapter 7 |
1 |
haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est |
2 |
idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris |
3 |
offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia |
4 |
duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis |
5 |
et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto |
6 |
omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est |
7 |
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit |
8 |
sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius |
9 |
et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur |
10 |
sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur |
11 |
haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino |
12 |
si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas |
13 |
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis |
14 |
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem |
15 |
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane |
16 |
si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est |
17 |
quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet |
18 |
si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit |
19 |
caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea |
20 |
anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis |
21 |
et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis |
22 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
23 |
loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis |
24 |
adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios |
25 |
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo |
26 |
sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus |
27 |
omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis |
28 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens |
29 |
loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius |
30 |
tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti |
31 |
qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius |
32 |
armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis |
33 |
qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua |
34 |
pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel |
35 |
haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur |
36 |
et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis |
37 |
ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis |
38 |
quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai |