| Chapter 7 |
1 |
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius |
2 |
obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant |
3 |
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi |
4 |
ait autem Dominus ad Mosen |
5 |
suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui |
6 |
itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis |
7 |
duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium |
8 |
quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis |
9 |
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris |
10 |
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare |
11 |
dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris |
12 |
primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda |
13 |
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
14 |
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso |
15 |
bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
16 |
hircumque pro peccato |
17 |
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab |
18 |
secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar |
19 |
acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
20 |
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso |
21 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
22 |
hircumque pro peccato |
23 |
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar |
24 |
tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon |
25 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
26 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
27 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
28 |
hircumque pro peccato |
29 |
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon |
30 |
die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur |
31 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
32 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
33 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
34 |
hircumque pro peccato |
35 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur |
36 |
die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai |
37 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
38 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
39 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
40 |
hircumque pro peccato |
41 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai |
42 |
die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel |
43 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
44 |
mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso |
45 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
46 |
hircumque pro peccato |
47 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel |
48 |
die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud |
49 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
50 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
51 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
52 |
hircumque pro peccato |
53 |
et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud |
54 |
die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur |
55 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
56 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
57 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
58 |
hircumque pro peccato |
59 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur |
60 |
die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis |
61 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
62 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
63 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
64 |
hircumque pro peccato |
65 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis |
66 |
die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai |
67 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
68 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
69 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
70 |
hircumque pro peccato |
71 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai |
72 |
die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran |
73 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
74 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
75 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
76 |
hircumque pro peccato |
77 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran |
78 |
die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan |
79 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium |
80 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso |
81 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum |
82 |
hircumque pro peccato |
83 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan |
84 |
haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim |
85 |
ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii |
86 |
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti |
87 |
boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato |
88 |
hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est |
89 |
cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei |