| Chapter 13 |
1 |
profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan |
2 |
ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens |
3 |
mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus |
4 |
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina |
5 |
de tribu Ruben Semmua filium Zecchur |
6 |
de tribu Symeon Saphat filium Huri |
7 |
de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne |
8 |
de tribu Isachar Igal filium Ioseph |
9 |
de tribu Ephraim Osee filium Nun |
10 |
de tribu Beniamin Phalti filium Raphu |
11 |
de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi |
12 |
de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi |
13 |
de tribu Dan Ammihel filium Gemalli |
14 |
de tribu Aser Sthur filium Michahel |
15 |
de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi |
16 |
de tribu Gad Guhel filium Machi |
17 |
haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue |
18 |
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes |
19 |
considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures |
20 |
ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris |
21 |
humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt |
22 |
cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath |
23 |
ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est |
24 |
pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt |
25 |
qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel |
26 |
reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita |
27 |
venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae |
28 |
et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest |
29 |
sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi |
30 |
Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis |
31 |
inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam |
32 |
alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est |
33 |
detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est |
34 |
ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur |