| Chapter 15 |
1 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens |
2 |
loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis |
3 |
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus |
4 |
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin |
5 |
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos |
6 |
et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin |
7 |
et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino |
8 |
quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas |
9 |
dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin |
10 |
et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino |
11 |
sic facietis |
12 |
per singulos boves et arietes et agnos et hedos |
13 |
tam indigenae quam peregrini |
14 |
eodem ritu offerent sacrificia |
15 |
unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae |
16 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens |
17 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos |
18 |
cum veneritis in terram quam dabo vobis |
19 |
et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino |
20 |
de cibis vestris sicut de areis primitias separatis |
21 |
ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino |
22 |
quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen |
23 |
et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra |
24 |
oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato |
25 |
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo |
26 |
et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam |
27 |
quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo |
28 |
et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi |
29 |
tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes |
30 |
anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo |
31 |
verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam |
32 |
factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati |
33 |
obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini |
34 |
qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent |
35 |
dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra |
36 |
cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus |
37 |
dixit quoque Dominus ad Mosen |
38 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas |
39 |
quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes |
40 |
sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo |
41 |
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus |