| Chapter 33 |
1 |
hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron |
2 |
quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant |
3 |
profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis |
4 |
et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem |
5 |
castrametati sunt in Soccoth |
6 |
et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis |
7 |
inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum |
8 |
profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara |
9 |
profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt |
10 |
sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro |
11 |
castrametati sunt in deserto Sin |
12 |
unde egressi venerunt in Dephca |
13 |
profectique de Dephca castrametati sunt in Alus |
14 |
egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum |
15 |
profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai |
16 |
sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae |
17 |
profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth |
18 |
et de Aseroth venerunt in Rethma |
19 |
profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares |
20 |
unde egressi venerunt in Lebna |
21 |
et de Lebna castrametati sunt in Ressa |
22 |
egressi de Ressa venerunt in Ceelatha |
23 |
unde profecti castrametati sunt in monte Sepher |
24 |
egressi de monte Sepher venerunt in Arada |
25 |
inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth |
26 |
profectique de Maceloth venerunt in Thaath |
27 |
de Thaath castrametati sunt in Thare |
28 |
unde egressi fixerunt tentoria in Methca |
29 |
et de Methca castrametati sunt in Esmona |
30 |
profectique de Esmona venerunt in Moseroth |
31 |
et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan |
32 |
egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad |
33 |
unde profecti castrametati sunt in Hietebatha |
34 |
et de Hietebatha venerunt in Ebrona |
35 |
egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber |
36 |
inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades |
37 |
egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom |
38 |
ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis |
39 |
cum esset annorum centum viginti trium |
40 |
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel |
41 |
et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona |
42 |
unde egressi venerunt in Phinon |
43 |
profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth |
44 |
et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum |
45 |
profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad |
46 |
unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim |
47 |
egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo |
48 |
profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho |
49 |
ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum |
50 |
ubi locutus est Dominus ad Mosen |
51 |
praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan |
52 |
disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate |
53 |
mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem |
54 |
quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur |
55 |
sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae |
56 |
et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam |