| Chapter 21 |
1 |
quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus |
2 |
egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum |
3 |
et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere |
4 |
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae |
5 |
accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur |
6 |
et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est |
7 |
et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt |
8 |
propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis |
9 |
tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus |
10 |
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris |
11 |
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem |
12 |
introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues |
13 |
et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua |
14 |
sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam |
15 |
si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus |
16 |
volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae |
17 |
sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita |
18 |
si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit |
19 |
adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii |
20 |
dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis |
21 |
lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat |
22 |
quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo |
23 |
non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem |