| Chapter 22 |
1 |
locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul |
2 |
et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus |
3 |
Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me |
4 |
laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero |
5 |
quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me |
6 |
funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis |
7 |
in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius |
8 |
commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est |
9 |
ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo |
10 |
et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius |
11 |
et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti |
12 |
posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum |
13 |
prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis |
14 |
tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam |
15 |
misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos |
16 |
et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius |
17 |
misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis |
18 |
liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant |
19 |
praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum |
20 |
et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei |
21 |
retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi |
22 |
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo |
23 |
omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me |
24 |
et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea |
25 |
et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum |
26 |
cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus |
27 |
cum electo electus eris et cum perverso perverteris |
28 |
et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis |
29 |
quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas |
30 |
in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum |
31 |
Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se |
32 |
quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum |
33 |
Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam |
34 |
coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me |
35 |
docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea |
36 |
dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me |
37 |
dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei |
38 |
persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos |
39 |
consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis |
40 |
accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me |
41 |
inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos |
42 |
clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos |
43 |
delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam |
44 |
salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi |
45 |
filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi |
46 |
filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis |
47 |
vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae |
48 |
Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me |
49 |
qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me |
50 |
propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo |
51 |
magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum |