| Chapter 3 |
1 |
post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo |
2 |
et locutus est |
3 |
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo |
4 |
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine |
5 |
obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine |
6 |
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus |
7 |
sit nox illa solitaria nec laude digna |
8 |
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan |
9 |
obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae |
10 |
quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis |
11 |
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii |
12 |
quare exceptus genibus cur lactatus uberibus |
13 |
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem |
14 |
cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines |
15 |
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento |
16 |
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem |
17 |
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore |
18 |
et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris |
19 |
parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo |
20 |
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt |
21 |
qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum |
22 |
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum |
23 |
viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris |
24 |
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus |
25 |
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit |
26 |
nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio |