| Chapter 5 |
1 |
voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere |
2 |
vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia |
3 |
ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim |
4 |
longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat |
5 |
cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius |
6 |
nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor |
7 |
homo ad laborem nascitur et avis ad volatum |
8 |
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum |
9 |
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero |
10 |
qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa |
11 |
qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate |
12 |
qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant |
13 |
qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat |
14 |
per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie |
15 |
porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem |
16 |
et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum |
17 |
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes |
18 |
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt |
19 |
in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum |
20 |
in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii |
21 |
a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit |
22 |
in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis |
23 |
sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi |
24 |
et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis |
25 |
scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae |
26 |
ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo |
27 |
ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta |