| Chapter 6 |
1 |
respondens autem Iob dixit |
2 |
utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera |
3 |
quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena |
4 |
quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me |
5 |
numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit |
6 |
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem |
7 |
quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt |
8 |
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus |
9 |
et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me |
10 |
et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti |
11 |
quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam |
12 |
nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est |
13 |
ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me |
14 |
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit |
15 |
fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus |
16 |
qui timent pruinam inruet super eos nix |
17 |
tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo |
18 |
involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt |
19 |
considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper |
20 |
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt |
21 |
nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis |
22 |
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi |
23 |
vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me |
24 |
docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me |
25 |
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere |
26 |
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis |
27 |
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum |
28 |
verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar |
29 |
respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate |
30 |
et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit |