| Chapter 10 |
1 |
taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae |
2 |
dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices |
3 |
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves |
4 |
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis |
5 |
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora |
6 |
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris |
7 |
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere |
8 |
manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me |
9 |
memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me |
10 |
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti |
11 |
pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me |
12 |
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum |
13 |
licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris |
14 |
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris |
15 |
et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria |
16 |
et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias |
17 |
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me |
18 |
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret |
19 |
fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum |
20 |
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum |
21 |
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine |
22 |
terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans |