| Chapter 12 |
1 |
respondens autem Iob dixit |
2 |
ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia |
3 |
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat |
4 |
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas |
5 |
lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum |
6 |
abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum |
7 |
nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi |
8 |
loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris |
9 |
quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit |
10 |
in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis |
11 |
nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem |
12 |
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia |
13 |
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam |
14 |
si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat |
15 |
si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram |
16 |
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur |
17 |
adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem |
18 |
balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum |
19 |
ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat |
20 |
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens |
21 |
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans |
22 |
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis |
23 |
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet |
24 |
qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium |
25 |
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios |