| Chapter 14 |
1 |
homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis |
2 |
quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet |
3 |
et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium |
4 |
quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es |
5 |
breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt |
6 |
recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius |
7 |
lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant |
8 |
si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius |
9 |
ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est |
10 |
homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est |
11 |
quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat |
12 |
sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo |
13 |
quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei |
14 |
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea |
15 |
vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram |
16 |
tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis |
17 |
signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam |
18 |
mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo |
19 |
lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes |
20 |
roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum |
21 |
sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget |
22 |
attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit |