| Chapter 16 |
1 |
respondens autem Iob dixit |
2 |
audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis |
3 |
numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris |
4 |
poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea |
5 |
consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos |
6 |
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis |
7 |
sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me |
8 |
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei |
9 |
rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi |
10 |
collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est |
11 |
aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis |
12 |
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit |
13 |
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum |
14 |
circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea |
15 |
concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans |
16 |
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum |
17 |
facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt |
18 |
haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces |
19 |
terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus |
20 |
ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis |
21 |
verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus |
22 |
atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo |
23 |
ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo |