| Chapter 17 |
1 |
spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum |
2 |
non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus |
3 |
libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me |
4 |
cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur |
5 |
praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient |
6 |
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis |
7 |
caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt |
8 |
stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur |
9 |
et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem |
10 |
igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem |
11 |
dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum |
12 |
noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem |
13 |
si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum |
14 |
putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus |
15 |
ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat |
16 |
in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi |