| Chapter 18 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit |
2 |
usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur |
3 |
quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis |
4 |
qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo |
5 |
nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius |
6 |
lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur |
7 |
artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum |
8 |
inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat |
9 |
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis |
10 |
abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam |
11 |
undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius |
12 |
adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius |
13 |
devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors |
14 |
avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus |
15 |
habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur |
16 |
deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius |
17 |
memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis |
18 |
expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum |
19 |
non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius |
20 |
in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror |
21 |
haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum |