| Chapter 19 |
1 |
respondens autem Iob dixit |
2 |
usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus |
3 |
en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me |
4 |
nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea |
5 |
at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis |
6 |
saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit |
7 |
ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet |
8 |
semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit |
9 |
spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo |
10 |
destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam |
11 |
iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum |
12 |
simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum |
13 |
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me |
14 |
dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei |
15 |
inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum |
16 |
servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum |
17 |
halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei |
18 |
stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi |
19 |
abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me |
20 |
pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos |
21 |
miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me |
22 |
quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini |
23 |
quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro |
24 |
stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice |
25 |
scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim |
26 |
et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum |
27 |
quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo |
28 |
quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum |
29 |
fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium |