| Chapter 20 |
1 |
respondens autem Sophar Naamathites dixit |
2 |
idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur |
3 |
doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi |
4 |
hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram |
5 |
quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti |
6 |
si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit |
7 |
quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est |
8 |
velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna |
9 |
oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus |
10 |
filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum |
11 |
ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient |
12 |
cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua |
13 |
parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo |
14 |
panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus |
15 |
divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus |
16 |
caput aspidum suget occidet eum lingua viperae |
17 |
non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri |
18 |
luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit |
19 |
quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam |
20 |
nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit |
21 |
non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius |
22 |
cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum |
23 |
utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum |
24 |
fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum |
25 |
eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles |
26 |
omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo |
27 |
revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum |
28 |
apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei |
29 |
haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino |