| Chapter 21 |
1 |
respondens autem Iob dixit |
2 |
audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam |
3 |
sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete |
4 |
numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari |
5 |
adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro |
6 |
et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor |
7 |
quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis |
8 |
semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum |
9 |
domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos |
10 |
bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo |
11 |
egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus |
12 |
tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi |
13 |
ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt |
14 |
qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus |
15 |
quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum |
16 |
verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me |
17 |
quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui |
18 |
erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit |
19 |
Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet |
20 |
videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet |
21 |
quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur |
22 |
numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat |
23 |
iste moritur robustus et sanus dives et felix |
24 |
viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur |
25 |
alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus |
26 |
et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos |
27 |
certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas |
28 |
dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum |
29 |
interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis |
30 |
quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur |
31 |
quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi |
32 |
ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit |
33 |
dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles |
34 |
quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati |