| Chapter 22 |
1 |
respondens autem Eliphaz Themanites dixit |
2 |
numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae |
3 |
quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua |
4 |
numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium |
5 |
et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas |
6 |
abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus |
7 |
aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem |
8 |
in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam |
9 |
viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti |
10 |
propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita |
11 |
et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum |
12 |
an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur |
13 |
et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat |
14 |
nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat |
15 |
numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui |
16 |
qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum |
17 |
qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum |
18 |
cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me |
19 |
videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos |
20 |
nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis |
21 |
adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos |
22 |
suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo |
23 |
si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo |
24 |
dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos |
25 |
eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi |
26 |
tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam |
27 |
rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes |
28 |
decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen |
29 |
qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur |
30 |
salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum |