| Chapter 24 |
1 |
ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius |
2 |
alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos |
3 |
asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae |
4 |
subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae |
5 |
alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis |
6 |
agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant |
7 |
nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore |
8 |
quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides |
9 |
vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt |
10 |
nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas |
11 |
inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt |
12 |
de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur |
13 |
ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius |
14 |
mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur |
15 |
oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum |
16 |
perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem |
17 |
si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant |
18 |
levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum |
19 |
ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius |
20 |
obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum |
21 |
pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit |
22 |
detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae |
23 |
dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius |
24 |
elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur |
25 |
quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea |