| Chapter 25 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit |
2 |
potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis |
3 |
numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius |
4 |
numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere |
5 |
ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius |
6 |
quanto magis homo putredo et filius hominis vermis |