| Chapter 26 |
1 |
respondens autem Iob dixit |
2 |
cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis |
3 |
cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam |
4 |
quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum |
5 |
ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis |
6 |
nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni |
7 |
qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili |
8 |
qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum |
9 |
qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam |
10 |
terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae |
11 |
columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius |
12 |
in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum |
13 |
spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus |
14 |
ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri |