| Chapter 29 |
1 |
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
2 |
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me |
3 |
quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris |
4 |
sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo |
5 |
quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei |
6 |
quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei |
7 |
quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi |
8 |
videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant |
9 |
principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo |
10 |
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat |
11 |
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi |
12 |
quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor |
13 |
benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum |
14 |
iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo |
15 |
oculus fui caeco et pes claudo |
16 |
pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam |
17 |
conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam |
18 |
dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies |
19 |
radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea |
20 |
gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur |
21 |
qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum |
22 |
verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum |
23 |
expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum |
24 |
si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram |
25 |
si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator |