| Chapter 31 |
1 |
pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine |
2 |
quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis |
3 |
numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam |
4 |
nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat |
5 |
si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus |
6 |
adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam |
7 |
si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula |
8 |
seram et alius comedat et progenies mea eradicetur |
9 |
si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum |
10 |
scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii |
11 |
hoc enim nefas est et iniquitas maxima |
12 |
ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina |
13 |
si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me |
14 |
quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi |
15 |
numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus |
16 |
si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci |
17 |
si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea |
18 |
quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum |
19 |
si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem |
20 |
si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est |
21 |
si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem |
22 |
umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur |
23 |
semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui |
24 |
si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea |
25 |
si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea |
26 |
si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare |
27 |
et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo |
28 |
quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum |
29 |
si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum |
30 |
non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius |
31 |
si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur |
32 |
foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit |
33 |
si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam |
34 |
si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium |
35 |
quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat |
36 |
ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi |
37 |
per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum |
38 |
si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent |
39 |
si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi |
40 |
pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob |