| Chapter 33 |
1 |
audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta |
2 |
ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis |
3 |
simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur |
4 |
spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me |
5 |
si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste |
6 |
ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum |
7 |
verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis |
8 |
dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi |
9 |
mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me |
10 |
quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi |
11 |
posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas |
12 |
hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine |
13 |
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi |
14 |
semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit |
15 |
per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo |
16 |
tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam |
17 |
ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia |
18 |
eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium |
19 |
increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit |
20 |
abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis |
21 |
tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur |
22 |
adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis |
23 |
si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem |
24 |
miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier |
25 |
consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae |
26 |
deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam |
27 |
respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi |
28 |
liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret |
29 |
ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos |
30 |
ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium |
31 |
adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar |
32 |
si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum |
33 |
quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam |