| Chapter 36 |
1 |
addens quoque Heliu haec locutus est |
2 |
sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar |
3 |
repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum |
4 |
vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi |
5 |
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens |
6 |
sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit |
7 |
non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur |
8 |
et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis |
9 |
indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint |
10 |
revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate |
11 |
si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria |
12 |
si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia |
13 |
simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint |
14 |
morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos |
15 |
eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius |
16 |
igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine |
17 |
causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies |
18 |
non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te |
19 |
depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine |
20 |
ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis |
21 |
cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam |
22 |
ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus |
23 |
quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem |
24 |
memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri |
25 |
omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul |
26 |
ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis |
27 |
qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum |
28 |
qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper |
29 |
si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum |
30 |
et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet |
31 |
per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus |
32 |
in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat |
33 |
adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere |