| Chapter 37 |
1 |
super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo |
2 |
audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem |
3 |
subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae |
4 |
post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius |
5 |
tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia |
6 |
qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae |
7 |
qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua |
8 |
ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur |
9 |
ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus |
10 |
flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae |
11 |
frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum |
12 |
quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum |
13 |
sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri |
14 |
ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei |
15 |
numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius |
16 |
numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias |
17 |
nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro |
18 |
tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt |
19 |
ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris |
20 |
quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur |
21 |
at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas |
22 |
ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio |
23 |
digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest |
24 |
ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes |