| Chapter 41 |
1 |
non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo |
2 |
quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt |
3 |
non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis |
4 |
quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit |
5 |
portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido |
6 |
corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus |
7 |
una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas |
8 |
una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur |
9 |
sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi |
10 |
de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae |
11 |
de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis |
12 |
halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur |
13 |
in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas |
14 |
membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur |
15 |
cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus |
16 |
cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur |
17 |
cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax |
18 |
reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes |
19 |
non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae |
20 |
quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam |
21 |
sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum |
22 |
fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt |
23 |
post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem |
24 |
non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret |
25 |
omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae |