| Chapter 2 |
1 |
quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania |
2 |
consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius |
3 |
disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum |
4 |
habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos |
5 |
tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos |
6 |
ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum |
7 |
Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te |
8 |
postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae |
9 |
pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos |
10 |
nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae |
11 |
servite Domino in timore et exultate in tremore |
12 |
adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via |
13 |
cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum |