| Chapter 5 |
1 |
victori pro hereditatibus canticum David |
2 |
verba mea audi Domine intellege murmur meum |
3 |
rex meus et Deus meus |
4 |
quia te deprecor Domine mane audies vocem meam |
5 |
mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu |
6 |
nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum |
7 |
odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus |
8 |
ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo |
9 |
Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam |
10 |
non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae |
11 |
sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te |
12 |
et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum |
13 |
quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum |