| Chapter 9 |
1 |
victori pro morte filii canticum David |
2 |
confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua |
3 |
laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi |
4 |
cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua |
5 |
fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae |
6 |
increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter |
7 |
conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis |
8 |
Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum |
9 |
et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus |
10 |
et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia |
11 |
et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine |
12 |
cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius |
13 |
quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum |
14 |
misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis |
15 |
qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion |
16 |
exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum |
17 |
agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno |
18 |
convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum |
19 |
quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum |
20 |
surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam |
21 |
pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper |
22 |
quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae |
23 |
in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt |
24 |
quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi |
25 |
blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret |
26 |
nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit |
27 |
loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo |
28 |
maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas |
29 |
sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem |
30 |
oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum |
31 |
et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter |
32 |
dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum |
33 |
surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum |
34 |
quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat |
35 |
vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor |
36 |
contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies |
37 |
Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius |
38 |
desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua |
39 |
ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra |