| Chapter 20 |
1 |
victori canticum David |
2 |
Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer |
3 |
desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper |
4 |
quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso |
5 |
vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum |
6 |
magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum |
7 |
pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum |
8 |
quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur |
9 |
inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te |
10 |
pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis |
11 |
fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum |
12 |
quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt |
13 |
quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum |
14 |
exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas |