| Chapter 21 |
1 |
victori pro cervo matutino canticum |
2 |
Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei |
3 |
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi |
4 |
et tu sancte habitator Laus Israhel |
5 |
in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos |
6 |
ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi |
7 |
ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis |
8 |
omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput |
9 |
confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum |
10 |
tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae |
11 |
in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu |
12 |
ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor |
13 |
circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me |
14 |
aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens |
15 |
sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei |
16 |
aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me |
17 |
circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos |
18 |
numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me |
19 |
diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem |
20 |
tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina |
21 |
erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam |
22 |
salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me |
23 |
narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te |
24 |
qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum |
25 |
et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit |
26 |
apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum |
27 |
comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum |
28 |
recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium |
29 |
quia Domini est regnum et dominabitur gentibus |
30 |
comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem |
31 |
et anima eius ipsi vivet semen serviet ei |
32 |
narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit |