| Chapter 26 |
1 |
David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo |
2 |
cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt |
3 |
si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam |
4 |
unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius |
5 |
abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui |
6 |
in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino |
7 |
audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me |
8 |
tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram |
9 |
ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus |
10 |
pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me |
11 |
ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos |
12 |
ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium |
13 |
ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium |
14 |
expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum |