| Chapter 32 |
1 |
laudate iusti Dominum rectos decet laudatio |
2 |
confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei |
3 |
cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo |
4 |
quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide |
5 |
diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra |
6 |
verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum |
7 |
congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
8 |
timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis |
9 |
quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit |
10 |
Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum |
11 |
consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione |
12 |
beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi |
13 |
de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam |
14 |
de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae |
15 |
fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum |
16 |
non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis |
17 |
fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit |
18 |
ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius |
19 |
ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame |
20 |
anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est |
21 |
in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus |
22 |
sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te |