| Chapter 36 |
1 |
David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem |
2 |
quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent |
3 |
beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide |
4 |
et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui |
5 |
gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet |
6 |
et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem |
7 |
deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat |
8 |
he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias |
9 |
quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram |
10 |
vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet |
11 |
mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis |
12 |
zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis |
13 |
Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius |
14 |
heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via |
15 |
gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur |
16 |
teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae |
17 |
quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus |
18 |
ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit |
19 |
non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur |
20 |
caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur |
21 |
lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit |
22 |
quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt |
23 |
mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet |
24 |
cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius |
25 |
nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem |
26 |
tota die donat et commodat et semen eius in benedictione |
27 |
samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno |
28 |
quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit |
29 |
iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam |
30 |
fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium |
31 |
lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius |
32 |
sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum |
33 |
Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur |
34 |
coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis |
35 |
res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem |
36 |
et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus |
37 |
sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax |
38 |
iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit |
39 |
thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis |
40 |
et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo |