| Chapter 40 |
1 |
pro victoria canticum David |
2 |
beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus |
3 |
Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum |
4 |
Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua |
5 |
ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi |
6 |
inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius |
7 |
et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet |
8 |
simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi |
9 |
verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat |
10 |
sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam |
11 |
tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis |
12 |
in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi |
13 |
ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum |
14 |
benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen |