| Chapter 47 |
1 |
canticum psalmi filiorum Core |
2 |
magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo |
3 |
specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni |
4 |
Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando |
5 |
quia ecce reges congregati sunt venerunt simul |
6 |
ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt |
7 |
horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis |
8 |
in vento uredinis confringes naves maris |
9 |
sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper |
10 |
aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui |
11 |
secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua |
12 |
laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua |
13 |
circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius |
14 |
ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima |
15 |
quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte |