| Chapter 57 |
1 |
victori ut non disperdas David humilem et simplicem |
2 |
si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum |
3 |
etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite |
4 |
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium |
5 |
furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam |
6 |
ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas |
7 |
Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine |
8 |
dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur |
9 |
quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem |
10 |
antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas |
11 |
laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii |
12 |
et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra |